Testata Mostra Libro antico








– – – Letture – – –


Plato, Omnia opera, Venetiis, apud Ioannem Mariam Bonellum, 1556


Qua vos ratione, o viri Athenienses, affecerint accusatores mei, nescio. Me certe sic affecerunt, ut mei ipsius paene oblitus fuerim, usque eo ad persuadendum accommodate dicebant. Quamquam nihil, ut ita loquar, veri ad vos detulerunt. Sed ex multis, quae falso asseverabant, unum sum potissimum admiratus hoc, quod vobis cavendum esse monuerunt, ne a me ut dicendi peritissimo deciperemini. Quod enim asserere id minime erubuerint, cuius (ut falsi) continuo convincentur re ipsa, siquidem vobis appaream longe ab eloquentia alienus, hoc mihi visum est impudentissimum, nisi forte peritum dicendi isti vocant vera dicentem.
Si enim ita dicant, profiterer equidem, me non secundum eos oratorem esse.