Testata Mostra Libro antico








– – – Letture – – –


Giuseppe Carafa, De Gymnasium Romano et de eius professoribus, Romæ, typis Antonii Fulgonii apud S. Eustachium, 1751

Ad hunc igitur universalem profectum non solum Incolarum Urbis ipsius, et circumpositae Regionis, sed et aliorum, qui propter hoc quasi continuo de diversis Mundi partibus confluunt ad eadem, studio paternae sollicitudinis intendentes, diligenti super hoc cum Fratribus nostris deliberazione praehabita, de ipsorum consilio, auctoritate Apostolica duximus statuendum, quod in Urbe praedicta perpetuis futuris temporibus generale vigeret Studium in qualibet facultate, ac docentes ibidem omnibus privilegiis libertatibus, et immunitatibus concessis Doctoribus, et Scholaribus in Studiis generalibus commorantibus gaudeant, et utantur.